라틴어 문장 검색

at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus, hinc et colla iugo didicit submittere taurus et lenta excelsos uitis conscendere ramos, tondeturque seges maturos annua partus, et ferro tellus, pontus confinditur aere, quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae51)
inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 126:1)
Iamque imperator munitum muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:1)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)
Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 12:1)
Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장2)
nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:4)
quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam, quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 2:2)
Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 534:2)
iam Emporiae duo oppida erant muro divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 113:1)
Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tune Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire, et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 3:1)
Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:1)
Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
(카이사르, 내란기, 1권 16:5)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION